monumenta.ch > Augustinus > 102
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CI. De verbis Evangelii Lucae, Messis quidem multa, etc. Cap. X, V. 2-6 . <<<     >>> SERMO CIII. De verbis Evangelii Lucae, Et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. etc. Cap. X, V. 38-42 .

bke16.57v  SERMO CII[Recensitus ad tres bn. et quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. p. rm. vd. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Domini 24.]. De verbis Evangelii Lucae, Qui vos spernit, me spernit. Cap. X, V. 16. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [Pastoribus debita reverentia. Pastorum solatia.] Dominus noster Iesus Christus quod discipulis suis loquebatur illo tempore scribebatur, et nobis ad audiendum parabatur. Aubke16.58rdivimus ergo verba eius. Quid enim nobis prodesset, si videretur, et non audiretur? Nec modo aliquid obest, quia non videtur, et tamen auditur. Dicit ergo: Qui vos spernit, me spernit. Si solis Apostolis dixit, Qui vos spernit, me spernit; spernite nos. Si autem sermo eius pervenit ad nos, et vocavit nos, et in eorum loco constituit nos [Aliquot Mss., et in eo loco nos constituit.]; videte ne spernatis nos, ne ad illum perveniat iniuria quam nobis feceritis. Si enim nos non timetis; illum timete qui dixit, Qui vos spernit, me spernit. Quid autem nos loquimur vobis, qui sperni nolumus a vobis, nisi ut de vestris bonis moribus gaudeamus? Periculorum nostrorum sint solatia, vestra bona opera. Vivite bene, ne moriamini male.
2 [Mors quaenam vere bona vel mala sit.] Nec in his verbis quae dixi, Vivite bene, ne moriamini male, attendatis eos qui forte male vixerunt, et in lectulis suis mortui sunt; et acta est pompa funeris eorum, et positi sunt in pretiosis sarcophagis, in sepulcris pulcherrime et operosissime fabricatis: et quia forte dicit sibi unusquisque vestrum, Vellem sic mori, putetis me rem vanam dicere voluisse; quoniam dixi velle me ut bene vivatis, ne male moriamini. Contra forte occurrit aliquis, qui et bene vixit, et secundum opinionem hominum male est mortuus: forte a ruina est mortuus, a naufragio mor tuus est, a bestiis mortuus est; et dicit unusquisque carnalis in corde suo, Quid est bene vivere? Ecce ille sic vixit, et sic est mortuus. Redite ergo ad cor: et si fideles estis, invenietis ibi Christum; ipse vobis loquitur ibi. Ego enim clamo: ille vero in silentio plus docet. Ego loquor per sonum sermonis: ille intus loquitur per timorem cogitationis. Ergo ipse inserat in corde vestro verbum meum: quoniam dicere ausus sum, Bene vivite, ne male moriamini. Ecce quoniam fides est in cordibus vestris, et ibi est Christus, et ipse habet docere quod ego cupio personare.
3 [Divitis et Lazari contraria sors post mortem.] Recordamini in Evangelio divitem illum, et pauperem illum: divitem indutum purpura et bysso, et quotidianis epulis saginatum; pauperem vero illum iacentem ante ianuam divitis, esurientem, et de mensa eius micas requirentem, ulceribus plenum, a canibus linctum. Recordamini ergo: unde recordamini, nisi quia ibi est Christus in cordibus vestris? Dicite mihi quid ipsum intus interrogaveritis, et responderit vobis. Sequitur enim, et dicit: Contigit mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in infernum. Cum autem in tormentis esset, levavit oculos suos, et vidit Lazarum requiescentem in sinu Abrahae. Tunc clamavit, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lozarum, ut intingat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam, quia crucior in hac flamma. Superbus temporis, mendicus inferni. Pauper enim ille perveniebat ad micam [Lov., non perveniebat ad micam; repugnantibus editis aliis et Mss.]: ille vero non perveniebat ad guttam. De duobus ergo istis, dicite mihi, bke16.58v quis est bene mortuus, et quis est male mortuus? Nolite oculos interrogare, ad cor redite. Si enim oculos interrogaveritis, falsa vobis respondent. Multum enim splendida sunt, et saeculariter fucata, quae illi diviti morienti exhiberi potuerunt. Quae potuerunt agmina plangentium esse servorum et ancillarum? quae pompa clientium? qui splendor funeris? quod pretium sepulturae? Credo eum aromatibus obrutum. Quid ergo dicturi sumus, fratres, bene istum mortuum, an male mortuum? Si oculos interrogatis, optime mortuus est: si magistrum vestrum interiorem requiritis, pessime mortuus est.
4 [Mors unde mala censeri debet.] Si ergo sic moriuntur superbi rerum suarum conservatores, et nihil inde pauperibus largientes: quomodo moriuntur qui rapiunt res alienas? Verum ergo dixi, Vivite bene, ne male moriamini, ne quomodo dives ille moriamini. Non probat malam mortem, nisi tempus post mortem. E contra attendite illum pauperem: nolite oculis, nam errabitis; fides attendat, cor videat. Constituite illum ante oculos vestros iacentem in terra ulcerosum, venientes canes lingentes ulcera eius. Sed cum talem illum revocatis ante oculos vestros, continuo exspuitis, faciem avertitis, nares obturatis. Cordis oculis videte. Mortuus est, et ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae. Familia divitis videbatur plangens: Angeli non videbantur gaudentes. Quid ergo respondit diviti Abraham? Memento, fili, quia percepisti bona in vita tua [Luc. XVI, 19-25]. Nihil bonum putasti, nisi quod in ista vita habuisti. Accepisti: sed transierunt dies: et totum perdidisti, et torquendus in inferis remansisti.
5 [Hortatur ad bona opera.] Opportunum ergo est, fratres, ut haec vobis dicantur. Attendite pauperes, sive iacentes, sive ambulantes: attendite pauperes, facite opera bona. Qui soletis, facite: et qui non soletis, facite. Crescat numerus bene operantium: quoniam crescit et fidelium numerus. Quod facitis, quantum bonum sit nondum videtis: quia et rusticanus quando seminat, segetem non videt, sed terrae credit. Tu Deo quare non credis? Veniet messis nostra. Puta quia modo laborantes agimus, laborantes operamur recepturi, sicut scriptum est: Euntes ibant et flebant, iactantes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos [Psal. CXXV, 6].

bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CI. De verbis Evangelii Lucae, Messis quidem multa, etc. Cap. X, V. 2-6 . <<<     >>> SERMO CIII. De verbis Evangelii Lucae, Et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. etc. Cap. X, V. 38-42 .
monumenta.ch > Augustinus > 102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik